Maria plena virtute
Ensemble Pro Victoria
Become A Better Singer In Only 30 Days, With Easy Video Lessons!
Maria plena virtute pietatis gratiae, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege. Clementissimae Maria vitae per merita compassionis tuae pro nobis preces effunde, et de peccatis meis erue. Sicut tuus filius petiit pro crucifigentibus, Pater dimitte ignorantibus, magna pietate pendens in latronibus, dixit uni ex hominibus In Paradiso cum patribus mecum eris hodie. Mater dolorosa plena lacrimosa videns ruinosa filium in cruce, cum voce raucosa dixit speciosa Mulier clamorosa filium tuum ecce. Vertens ad discipulum sic fuit mandatum matrem fuisse per spatium et ipsam consolare et sicut decebat filium servum paratissimum custodivit preceptum omnino servire. Dixit Jesus dilectionis Sitio salutem gentium. Audi orationibus nostris tuae misericordiae, O Jesu rex amabilis: quid sustulisti pro nobis? Per merita tuae passionis peto veniam a te. Jesu, dicens clamasti, Deus meus, num quid dereliquisti? Per acetum quod gustasti ne derelinquas me. Consummatum dixisti. O Jesu fili Dei, in hora exitus mei, animam meam suscipe. Tunc spiritum emisit, et matrem gladius pertransivit: aqua et sanguis exivit ex delicato corpore: post ab Arimathia rogavit et Jesum sepelivit, et Nicodemus venit ferens mixturam myrrhae. O dolorosa mater Christi, quales paenas eo vidisti, cordetenus habuisti fidem totius ecclesiae. Ora pro me, regina caeli, filium tuum dicens Fili, in hora mortis peccatis suis indulge. Amen.
Become A Better Singer In Only 30 Days, With Easy Video Lessons!
Citation
Use the citation below to add these lyrics to your bibliography:
Style:MLAChicagoAPA
"Maria plena virtute Lyrics." Lyrics.com. STANDS4 LLC, 2024. Web. 30 Apr. 2024. <https://www.lyrics.com/lyric-lf/6587874/Ensemble+Pro+Victoria/Maria+plena+virtute>.
Discuss the Maria plena virtute Lyrics with the community:
Report Comment
We're doing our best to make sure our content is useful, accurate and safe.
If by any chance you spot an inappropriate comment while navigating through our website please use this form to let us know, and we'll take care of it shortly.
Attachment
You need to be logged in to favorite.
Log In