Quicumque vult (Symbolum Athanasianum) cum ant. Gloria tibi

Verbum Gloriae

1 fan

Verbum Gloriae


11:56
19 

 Become A Better Singer In Only 30 Days, With Easy Video Lessons!

Glória tibi, Trínitas æquális, una Déitas
Et ante ómnia sǽcula, et nunc et in perpétuum

Quicúmque vult salvus esse
Ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem

Quam nisi quisque íntegram inviolatámque serváverit
Absque dúbio in ætérnum períbit

Fides autem cathólica hæc est
Ut unum Deum in Trinitáte
Et Trinitátem in unitáte venerémur

Neque confundéntes persónas
Neque substántiam separántes

Ália est enim persóna Patris
Ália Fílii, ália Spíritus Sancti

Sed Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una est divínitas
æquális glória, coætérna majéstas

Qualis Pater, talis Fílius
Talis Spíritus Sanctus

Increátus Pater, increátus Fílius
Increátus Spíritus Sanctus

Imménsus Pater, imménsus Fílius
Imménsus Spíritus Sanctus

Ætérnus Pater, ætérnus Fílius
Ætérnus Spíritus Sanctus

Et tamen non tres ætérni
Sed unus ætérnus

Sicut non tres increáti, nec tres imménsi
Sed unus increátus, et unus imménsus

Simíliter omnípotens Pater, omnípotens Fílius
Omnípotens Spíritus Sanctus

Et tamen non tres omnipoténtes
Sed unus omnípotens

Ita Deus Pater, Deus Fílius
Deus Spíritus Sanctus

Ut tamen non tres Dii
Sed unus est Deus

Ita Dóminus Pater, Dóminus Fílius
Dóminus Spíritus Sanctus

Et tamen non tres Dómini
Sed unus est Dóminus

Quia, sicut singillátim unamquámque persónam Deum
Ac Dóminum confitéri christiána veritáte compéllimur
Ita tres Deos aut Dóminos dícere
Cathólica religióne prohibémur

Pater a nullo est factus
Nec creátus, nec génitus

Fílius a Patre solo est
Non factus, nec creátus, sed génitus

Spíritus Sanctus a Patre et Fílio
Non factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens

Unus ergo Pater, non tres Patres
Unus Fílius, non tres Fílii
Unus Spíritus Sanctus, non tres Spíritus Sancti

Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius
Nihil majus aut minus
Sed totæ tres persónæ coætérnæ sibi sunt et coæquáles

Ita ut per ómnia, sicut jam supra dictum est
Et únitas in Trinitáte, et Trínitas in unitáte veneránda sit

Qui vult ergo salvus esse
Ita de Trinitáte séntiat

Sed necessárium est ad ætérnam salútem
Ut Incarnatiónem quoque Dómini nostri Jesu Christi fidéliter credat

Est ergo fides recta ut credámus et confiteámur
Quia Dóminus noster Jesus Christus, Dei Fílius, Deus et homo est

Deus est ex substántia Patris ante sǽcula génitus
Et homo est ex substántia matris in sǽculo natus

Perféctus Deus, perféctus homo
Ex ánima rationáli et humána carne subsístens

Æquális Patri secúndum divinitátem
Minor Patre secúndum humanitátem

Qui licet Deus sit et homo
Non duo tamen, sed unus est Christus

Unus autem non conversióne divinitátis in carnem
Sed assumptióne humanitátis in Deum

Unus omníno, non confusióne substántiæ
Sed unitáte persónæ

Nam sicut ánima rationális et caro unus est homo
Ita Deus et homo unus est Christus

Qui passus est pro salúte nostra: descéndit ad ínferos
Tértia die resurréxit a mórtuis

Ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis
Inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos

Ad cujus advéntum omnes hómines resúrgere habent cum corpóribus suis
Et redditúri sunt de factis própriis ratiónem

Et qui bona egérunt, ibunt in vitam ætérnam
Qui vero mala, in ignem ætérnum

Hæc est fides cathólica, quam nisi quisque fidéliter firmitérque credíderit
Salvus esse non póterit

Glória Patri, et Fílio
Et Spirítui Sancto

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper
Et in sǽcula sæculórum. Amen

Glória tibi, Trínitas æquális, una Déitas
Et ante ómnia sǽcula, et nunc et in perpétuum

 The easy, fast & fun way to learn how to sing: 30DaySinger.com

Written by: Cantus Gregorianus

Lyrics © DistroKid

Lyrics Licensed & Provided by LyricFind

Discuss the Quicumque vult (Symbolum Athanasianum) cum ant. Gloria tibi Lyrics with the community:

0 Comments

    Citation

    Use the citation below to add these lyrics to your bibliography:

    Style:MLAChicagoAPA

    "Quicumque vult (Symbolum Athanasianum) cum ant. Gloria tibi Lyrics." Lyrics.com. STANDS4 LLC, 2024. Web. 30 Apr. 2024. <https://www.lyrics.com/lyric-lf/6751216/Verbum+Gloriae/Quicumque+vult+%28Symbolum+Athanasianum%29+cum+ant.+Gloria+tibi>.

    Missing lyrics by Verbum Gloriae?

    Know any other songs by Verbum Gloriae? Don't keep it to yourself!

    Watch the song video

    Quicumque vult (Symbolum Athanasianum) cum ant. Gloria tibi

    10
    1     0

    Browse Lyrics.com

    Quiz

    Are you a music master?

    »
    "If I see a light flashing, could this mean that I'm coming home" is a lyric from a hit song by which DJ?
    A Darude
    B Paul Oakenfold
    C Tiesto
    D Calvin Harris

    Free, no signup required:

    Add to Chrome

    Get instant explanation for any lyrics that hits you anywhere on the web!

    Free, no signup required:

    Add to Firefox

    Get instant explanation for any acronym or abbreviation that hits you anywhere on the web!

    Verbum Gloriae tracks

    On Radio Right Now

    Loading...

    Powered by OnRad.io


    Think you know music? Test your MusicIQ here!