Lauda Sion Salvatorem
Verbum Gloriae
Watch: New Singing Lesson Videos Can Make Anyone A Great Singer
Lauda Sion Salvatórem Lauda ducem et pastórem In hymnis et cánticis Quantum potes, tantum aude Quia major omni laude Nec laudáre súfficis Laudis thema speciális Panis vivus et vitális Hódie propónitur Quem in sacræ mensa cœnæ Turbæ fratrum duodénæ Datum non ambígitur Sit laus plena, sit sonóra Sit jucúnda, sit decóra Mentis jubilátio Dies enim solémnis ágitur In qua mensæ prima recólitur Hujus institútio In hac mensa novi Regis Novum Pascha novæ legis Phase vetus términat Vetustátem nóvitas Umbram fugat véritas Noctem lux elíminat Quod in cœna Christus gessit Faciéndum hoc expréssit In sui memóriam Docti sacris institútis Panem, vinum in salútis Consecrámus hóstiam Dogma datur christiánis Quod in carnem transit panis Et vinum in sánguinem Quod non capis, quod non vides Animósa firmat fides Præter rerum órdinem Sub divérsis speciébus Signis tantum, et non rebus Latent res exímiæ Caro cibus, sanguis potus Manet tamen Christus totus Sub utráque spécie A suménte non concísus Non confráctus, non divísus Ínteger accípitur Sumit unus, sumunt mille Quantum isti, tantum ille Nec sumptus consúmitur Sumunt boni, sumunt mali Sorte tamen inæquáli Vitæ vel intéritus Mors est malis, vita bonis Vide paris sumptiónis Quam sit dispar éxitus Fracto demum sacraménto Ne vacíles, sed meménto Tantum esse sub fragménto Quantum toto tégitur Nulla rei fit scissúra Signi tantum fit fractúra Qua nec status, nec statúra Signáti minúitur Ecce Panis Angelorum Factus cibus viatórum Vere panis filiórum Non mitténdus cánibus In figúris præsignátur Cum Ísaac immolátur Agnus Paschæ deputátur Datur manna pátribus Bone pastor, panis vere Jesu, nostri miserére: Tu nos pasce, nos tuére Tu nos bona fac vidére In terra vivéntium Tu qui cuncta scis et vales Qui nos pascis hic mortáles Tuos ibi commensáles Coherédes et sodáles Fac sanctórum cívium Amen. Allelúia
The easy, fast & fun way to learn how to sing: 30DaySinger.com
Citation
Use the citation below to add these lyrics to your bibliography:
Style:MLAChicagoAPA
"Lauda Sion Salvatorem Lyrics." Lyrics.com. STANDS4 LLC, 2024. Web. 30 Apr. 2024. <https://www.lyrics.com/lyric-lf/8018712/Verbum+Gloriae/Lauda+Sion+Salvatorem>.
Discuss the Lauda Sion Salvatorem Lyrics with the community:
Report Comment
We're doing our best to make sure our content is useful, accurate and safe.
If by any chance you spot an inappropriate comment while navigating through our website please use this form to let us know, and we'll take care of it shortly.
Attachment
You need to be logged in to favorite.
Log In